- ADSTRICTUS color
- ADSTRICTUS coloridem cum presso seu saturo seu austero, quem Graeci κατακορῆ vocant. Plinius l. 9. c. 38. de confectione purpurae, Buccinum per se damnatur, quoniam sucum remittit. Pelagio admotum alligatur, nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque qui quaeritur cocci. Ita permistis viribus, alterum altcro excitatus, aut adstringitur. Sic asirictus color, qui et pressus idem ac nigricans, excitato opponitur, h. e. claro et acuto, quem Graeci ὀξυν` dicunt, qui tamen duo colores, licet in gradu colorum invicem opponantur, in codem tamen simul esse possunt, sed di versô respectu. Tyria enim purpura nigrior et adstrictior adspicientibus apparebat, suspicientibus autem excitatissimum nitorem ac lumen aftulgebat. Plinius eôdem locô, Laus ei summacolor sanguinis concreti nigricaus aspectu, idemque suspectu refulgens. At excitatus et dilutus, ut et adstrictus et dilutus, simul esse nequeunt, nec in uno morari. Excitatus igitur et pressus seu adstrictus, licet inter se diversi, ex aequo tamen utrique diluto contrarii sunt. excitatus et acutus color in cocco, preslus et adstrictus in purpura, nigricantis rosae ut Plinius ait colore sublucens Tyria purpura utrumque habebat, acumen lumenque cocci et nigritatem saturitatemque purpurae nigrae: neutrum habebant dilutiora, ut conchylium etc. Salas. ad Tertullian. de Pall. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.